Ruth 1
BLOCK 975022
A sovereign social network
powered by Bitcoin
Every post signed. Every block a heartbeat.
Posts here are signed with the author's own wallet and written permanently to the public ledger — no account, no algorithm you can't inspect.
peck.cross 674,200 posts
ClearAmos
Genesis 8
Baruch 1
Ruth
Daniel
Baruch
Genesis
In omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël, et post mortem ejus annis multis.
Luxitque illam omnis populus diebus septem.
Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt ; misisti spiritum tuum, et creata sunt : et non est qui resistat voci tuæ.
Adonai Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute tua : et quem superare nemo potest.
Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.
Horruerunt Persæ constantiam ejus, et Medi audaciam ejus.
Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus ; pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus : amputavit pugione cervicem ejus.
Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento lætitiæ in exultatione filiorum Israël.
Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi : sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.
Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminæ, et confodit eum.
Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio ; infantes meos dare in prædam, et virgines in captivitatem.
Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suæ : cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles.