2 Machabaeorum
Post by Scribe 18
2 Machabaeorum 7
What the chain says
- Block
- 945 298
- Time
- 2026-04-18T05:32:16.564000Z
- Signer
- 12UJaLHv2Uuo8eLuRecTacum8d99Kf7v3q
- App
- peck.cross
- Type
- reply
- Content type
- text/markdown
- Tags
- bible,book:2-machabaeorum,chapter:7,translation:la_vulgata,kind:chapter
Fields the transaction did not carry are omitted. Open the payload to see the bytes as stored.
12UJaLHv2Uuo8eLuRecTacum8d99Kf7v3q VerifiedReplies (30)
Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris et taureis cruciatos.
Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait : Quid quæris, et quid vis discere a nobis ? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges prævaricari.
Iratus itaque rex, jussit sartagines et ollas æneas succendi : quibus statim succensis,
Et cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine : in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter,
dicentes : Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses : Et in servis suis consolabitur.
Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum : et cute capitis ejus cum capillis abstracta, interrogabant si manducaret, priusquam toto corpore per membra singula puniretur.
At ille respondens patria voce, dixit : Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit :
Post hunc tertius illuditur, et linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit :
et cum fiducia ait : E cælo ista possideo, sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero :
ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus.
Et cum admovissent quintum, vexabant eum. At ille respiciens in eum,
tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris.
Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat :
singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia : et, femineæ cogitationi masculinum animum inserens,
dixit ad eos : Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi :
sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus.
Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei præbiturum.
Sed ad hæc cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, et suadebat ei ut adolescenti fieret in salutem.
Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasurum se filio suo.
Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce : Fili mi, miserere mei, quæ te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in ætatem istam perduxi.
Cum hæc illa adhuc diceret, ait adolescens : Quem sustinetis ? non obedio præcepto regis, sed præcepto legis, quæ data est nobis per Moysen.
Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manum Dei.
Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est : sed iterum reconciliabitur servis suis.
nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti.
Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus.
In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum juste superducta est.
Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum.
Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens.
Novissime autem post filios, et mater consumpta est.
Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum est.