“Nam quum vidit hic, ad victum qux flagitat usus, Et per quae possent vitam consistere tutam, Omnia jam ferme mortalibus esse parata; Divitiis homines, et honore, et laude potentes Aflluere, atque bona natorum excellere fama; Nec minus esse domi cuiquam tamen anxia corda, Atque animi ingratis vitam vexare querelis Causam, quae infestis cogit saevire querelis, Intellegit ibi; vitium vas efficere ipsum, Omniaque, illius vitio, corrumpier intus, Qux collata foris et commoda quomque venirent.”